monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.14 r > sectio 12 > sectio 25 > sectio 25 > 5 > sectio 5 > uwbM.p.th.f.68.210 > uwbM.p.th.q.1a.172 > sectio 1 > sectio 10 > csg48.261 > bnf17226.138 > sectio 10 > sectio 3 > sectio 42 > sectio 6 > bnf10439.11 r > sectio 2 > sectio 3 > sectio 33 > bnfGrec107.963 > sectio 24 > sectio 13 > sectio 16 > sectio 23 > ad Philippenses, 1 > sectio 4 > sectio 1 > Ioannes, 8 > sectio 28 > sectio > sectio 9 > sectio 11 > sectio 21 > csg458.98 > sectio 13 > bnf11947.199 v > ad Colossenses, 3 > sectio 8 > sectio 7 > sectio 19 > sectio 32 > sectio 2 > csg75.485 > sectio 34 > csg48.375 > sectio 5 > sectio 5 > Paralipomenon I, 11 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 34, 4
Dico vobis quod ita gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem iustis qui non indigent poenitentia. Considerandum nobis est, fratres mei, cur Dominus plus de conversis peccatoribus quam de stantibus iustis in coelo gaudium esse fateatur, nisi hoc quod ipsi per quotidianum visionis experimentum novimus, quia plerumque hi qui nullis se oppressos peccatorum molibus sciunt, stant quidem in via iustitiae, nulla illicita perpetrant, sed tamen ad coelestem patriam anxie non anhelant, tantoque sibi in rebus licitis usum praebent, quanto se perpetrasse nulla illicita meminerunt. Et plerumque pigri remanent ad exercenda bona praecipua, quia valde sibi securi sunt quod nulla commiserint mala graviora. At contra nonnunquam hi qui se aliqua illicita egisse meminerunt, ex ipso suo dolore compuncti, inardescunt in amorem Dei, seseque in magnis virtutibus exercent, cuncta difficilia sancti certaminis appetunt, omnia mundi derelinquunt, honores fugiunt, acceptis contumeliis laetantur, flagrant desiderio, ad coelestem patriam anhelant; et quia se errasse a Deo considerant, damna praecedentia lucris sequentibus recompensant. Maius ergo de peccatore converso quam de stante iusto gaudium fit in coelo, quia et dux in praelio plus eum militem diligit, qui, post fugam reversus, hostem fortiter premit, quam illum qui nunquam terga praebuit, et nunquam aliquid fortiter gessit. Sic agricola illam amplius terram amat quae post spinas uberes fruges profert, quam eam quae nunquam spinas habuit et nunquam fertilem messem producit.